CAPITULUM PRIMUM
In hoc capitulo ostenditur quomodo Magister Cerasum faber tignarius ligneum fragmentum flendi ac ridendi pueriliter facultate praeditum invenerit.
Fuit quondam ...
– Rex quidam! – mei parvi subito fortasse dixerint lectores.
– Minime: pueri, erravistis. –
Fuit vero quondam ligneum quoddam fragmentum.
Non fuit certo lignum splendidum; sed simplex
fragmentum ad struem aptum, ex illis scilicet quae hieme
in fornacibus aut in focis ad suscitandum ignem et
contubernia calefacienda collocari solent.
Nescio quomodo hoc factum sit, sed reipsa evenit,
ut, quodam die, hoc ligneum fragmentum in tabernaculum cuiusdam fabri tignarii
aetate provecti perveniret, cui nomen Magister Antonius, quamquam homines
eum Magistrum Cerasum vocabant, quod nasi ipsius apex lucidus semper
violaceusque apparebat, quasi maturum cerasum. Ubi vero magister, cui
cognomen Cerasi fuit, illud ligneum fragmentum aspexit, gavisus est valde;
manusque inter se gaudio perfricans, submissa murmuravit voce:
– Hoc lignum opportune venit quidem: hoc ad tabulae pedem conficiendum
uti volo. –
Illico autem, hisce cogitatis, securim quandam arripuit acutam ad corticem
illi detrahendum atque dolandum; at contra, cum in eo fuit ut, prima vice, lignum
illud securis ictu percuteret, brachium suspensus ipse stetit in aëre, quod vocem
tenuissimam audiverat dicentem et orantem:
– Ne me, quaeso, gravius tutuderis! –
Vobis mente fingite quomodo bonus ille senex Magister Cerasum animo
turbatus sit.
Qui circumtulit stupentes oculos contubernio, ut undenam vocula
egrederetur intellegeret; at neminem vidit.
Scrutatus est subter tabulam, at nemo; scrutatus est intra semper clausum
armarium, at nemo; scrutatus est corbem ad ligni ramenta et scobes colligendas,
at nemo; portam deinde aperuit tabernae ad viam perlustrandam, at nemo.
– O igitur? –
Tum ridens sibique capillamentum scalpens ait:
– lntellexi; videor cede mihi mente finxisse voculam illam. Redeamus ad
operam. –
Ac securi resumpta, maximo impetu lignum percussit.
– Eheu! Tu mihi male fecisti! – clamavit gemebunda solita vocula
Nunc Magister Cerasum stupet vehementer; qui, oculis pavore territis, ore
hiante linguaque ad mentum usque cadente, personam fontis magnam imitatur
salientis aquae. Ubi loqui potuit, dicere tremens coepit et pavore balbutiens:
– Undenam ergo haec vocula exiit, quae eheu dixit? Atqui nemo est hic. Hoc
ligneum fragmentum flere forsitan didicit et queri sicut puer? Nolo hoc credere.
Occine lignum? Ecce, frustum aptum ad focum est sicut cetera; et si hoc in
ignem misero, fervefaciam ollam phaselorum. o igitur? An quis in hoc latet? At si
quis in hoc lateat, male accidat illi: nunc illum cito edolabo. – Et ita loquens
utraque manu miserum illud fragmentum perstrinxit: et nulla pietate commotus,
illidere illud in cubiculi parietes coepit.
Deinde animum intendit si qua vocula querens audiri possit.
Duo temporis momenta exspectat, at nihil; quinque momenta, at nihil;
decem momenta, at nihil.
Tunc ait: – Intellexi, – ridere nitens et capillamentum sibi turbans, – certe
voculam illam quae dixit «eheu», ipse mihi finxisse videor. Redeamus ad
operam.–
Cumque magnus eius animum invasisset timor, ut se ex hoc reciperet,
aliquantum cantillare coepit.
Interea, deposita securi, ad runcinandum et poliendum lignum runcinam
sumpsit. At runcinans illud supra et infra solitam voculam audivit, quae illi dixit
ridens:
– Desine, quaeso: nam mihi tu pellem pruritu leviter titillas. –
Nunc vero miser Magister Cerasum, tamquam de coelo tactus, procubuit. Ubi
autem oculos aperuit, humi sedentem se invenit.
Vultus eius transmutatus videbatur, et nasi quoque apex, pro violaceo colore
solito, magnum propter pavorem caeruluerat.
Traduzione delle espressioni difficili
1. Fragmentum ad struem aptum: Pezzo da catasta.
2. Manusque inter se perfricans: Dandosi una fregatina alle mani.
3. Gravius ne me tutuderis: Non picchiarmi tanto forte.
4. Stupere vehementer: Rimaner di stucco, di princisbecco.
5. Scrutatus est subter tabulam: Guardò sotto il banco.
6. Scrutatus est intra semper clausum armarium: Guardò dentro un armadio
sempre chiuso.
7. Corbis (corbello). – Scobis (segatura).
8. Capillamentum sibi scalpere: Grattarsi la parrucca.
9. Magno impetu lignum percussit: Tirò un solennissimo colpo.
10. Mihi male fecisti: Mi hai fatto male.
11. Lingua ad mentum usque cadens: Lingua giù ciondoloni.
12. Persona magna fontis: Mascherone da fontana.
13. Olla phaselorum: Pentola di fagioli.
14. Utraque manu aliquid perstringere: Agguantare con tutt'e due le mani.
15. Illud nulla pietate commotus illidere coepit: Cominciò a sbatacchiarlo senza
pietà.
16. Si qua vocula querens audiri posset: Per sentire se c'era qualche vocina che
si lamentasse.
17. Capillamentum sibi turbare: Arruffarsi la parrucca.
18. Runcinare: Piallare.
19. Polire aliquid: Tirare a pulimento qualche cosa.
20. Pellem leviter titillare: Fare il pizzicorino sul corpo.
21. Tamquam de coelo tactus procubuit: Cadde giù fulminato.
22. Vultus transmutatus: Viso trasfigurato.
23. Caeruluerat nasi apex magnum propter pavorem: La punta del naso era
diventata turchina per la paura.
* da
Pinoculus,
liber qui inscribitur Le avventure di Pinocchio di Carlo Collodi, traduzione in latino di Enrico Maffacini, Casa Editrice Marzocco, Firenze, 1950