27/04/12

Phyneus a supplicio liberatus est (Argonautae VIII)

Res igitur male se habebat cum Argonautae navem appulerunt. Phineus autem simul atque audivit eos in suos finis egressos esse, magnopere gavisus est. Sciebat enim quantam opinionem virtutis Argonautae haberent, nec dubitabat quin sibi auxilium ferrent.
Nuntium igitur ad navem misit, qui Iasonem sociosque ad regiam vocaret. Eo cum venissent, Phineus demonstravit quanto in periculo suae res essent, et promisit se magna praemia daturum esse, si illi remedium repperissent.
Argonautae negotium libenter susceperunt, et ubi hora venit, cum rege accubuerunt; at simul ac cena apposita est, Harpyiae cenaculum intraverunt et cibum auferre conabantur. Argonautae primum gladiis volucres petierunt; cum tamen viderent hoc nihil prodesse, Zetes et Calais, qui alis erant instructi, in aera se sublevaverunt, ut desuper impetum facerent. Quod cum sensissent Harpyiae, rei novitate perterritae statim aufugerunt, neque postea umquam redierunt.

Due Argonauti cacciano le Arpie - Brescia, Pinacoteca Tosio Martinengo

Pinoculus latinus (I)

CAPITULUM PRIMUM
In hoc capitulo ostenditur quomodo Magister Cerasum faber tignarius ligneum fragmentum flendi ac ridendi pueriliter facultate praeditum invenerit.


Fuit quondam ...
– Rex quidam! – mei parvi subito fortasse dixerint lectores.
– Minime: pueri, erravistis. –
Fuit vero quondam ligneum quoddam fragmentum.
Non fuit certo lignum splendidum; sed simplex
fragmentum ad struem aptum, ex illis scilicet quae hieme
in fornacibus aut in focis ad suscitandum ignem et
contubernia calefacienda collocari solent.
Nescio quomodo hoc factum sit, sed reipsa evenit,
ut, quodam die, hoc ligneum fragmentum in tabernaculum cuiusdam fabri tignarii
aetate provecti perveniret, cui nomen Magister Antonius, quamquam homines
eum Magistrum Cerasum vocabant, quod nasi ipsius apex lucidus semper
violaceusque apparebat, quasi maturum cerasum. Ubi vero magister, cui
cognomen Cerasi fuit, illud ligneum fragmentum aspexit, gavisus est valde;
manusque inter se gaudio perfricans, submissa murmuravit voce:
– Hoc lignum opportune venit quidem: hoc ad tabulae pedem conficiendum
uti volo. –
Illico autem, hisce cogitatis, securim quandam arripuit acutam ad corticem
illi detrahendum atque dolandum; at contra, cum in eo fuit ut, prima vice, lignum
illud securis ictu percuteret, brachium suspensus ipse stetit in aëre, quod vocem
tenuissimam audiverat dicentem et orantem:
– Ne me, quaeso, gravius tutuderis! –
Vobis mente fingite quomodo bonus ille senex Magister Cerasum animo
turbatus sit.
Qui circumtulit stupentes oculos contubernio, ut undenam vocula
egrederetur intellegeret; at neminem vidit.
Scrutatus est subter tabulam, at nemo; scrutatus est intra semper clausum
armarium, at nemo; scrutatus est corbem ad ligni ramenta et scobes colligendas,
at nemo; portam deinde aperuit tabernae ad viam perlustrandam, at nemo.
– O igitur? –
Tum ridens sibique capillamentum scalpens ait:
– lntellexi; videor cede mihi mente finxisse voculam illam. Redeamus ad
operam. –
Ac securi resumpta, maximo impetu lignum percussit.
– Eheu! Tu mihi male fecisti! – clamavit gemebunda solita vocula
Nunc Magister Cerasum stupet vehementer; qui, oculis pavore territis, ore
hiante linguaque ad mentum usque cadente, personam fontis magnam imitatur
salientis aquae. Ubi loqui potuit, dicere tremens coepit et pavore balbutiens:
– Undenam ergo haec vocula exiit, quae eheu dixit? Atqui nemo est hic. Hoc
ligneum fragmentum flere forsitan didicit et queri sicut puer? Nolo hoc credere.
Occine lignum? Ecce, frustum aptum ad focum est sicut cetera; et si hoc in
ignem misero, fervefaciam ollam phaselorum. o igitur? An quis in hoc latet? At si
quis in hoc lateat, male accidat illi: nunc illum cito edolabo. – Et ita loquens
utraque manu miserum illud fragmentum perstrinxit: et nulla pietate commotus,
illidere illud in cubiculi parietes coepit.
Deinde animum intendit si qua vocula querens audiri possit.
Duo temporis momenta exspectat, at nihil; quinque momenta, at nihil;
decem momenta, at nihil.
Tunc ait: – Intellexi, – ridere nitens et capillamentum sibi turbans, – certe
voculam illam quae dixit «eheu», ipse mihi finxisse videor. Redeamus ad
operam.–
Cumque magnus eius animum invasisset timor, ut se ex hoc reciperet,
aliquantum cantillare coepit.
Interea, deposita securi, ad runcinandum et poliendum lignum runcinam
sumpsit. At runcinans illud supra et infra solitam voculam audivit, quae illi dixit
ridens:
– Desine, quaeso: nam mihi tu pellem pruritu leviter titillas. –
Nunc vero miser Magister Cerasum, tamquam de coelo tactus, procubuit. Ubi
autem oculos aperuit, humi sedentem se invenit.
Vultus eius transmutatus videbatur, et nasi quoque apex, pro violaceo colore
solito, magnum propter pavorem caeruluerat.


Traduzione delle espressioni difficili

1. Fragmentum ad struem aptum: Pezzo da catasta.
2. Manusque inter se perfricans: Dandosi una fregatina alle mani.
3. Gravius ne me tutuderis: Non picchiarmi tanto forte.
4. Stupere vehementer: Rimaner di stucco, di princisbecco.
5. Scrutatus est subter tabulam: Guardò sotto il banco.
6. Scrutatus est intra semper clausum armarium: Guardò dentro un armadio
sempre chiuso.
7. Corbis (corbello). – Scobis (segatura).
8. Capillamentum sibi scalpere: Grattarsi la parrucca.
9. Magno impetu lignum percussit: Tirò un solennissimo colpo.
10. Mihi male fecisti: Mi hai fatto male.
11. Lingua ad mentum usque cadens: Lingua giù ciondoloni.
12. Persona magna fontis: Mascherone da fontana.
13. Olla phaselorum: Pentola di fagioli.
14. Utraque manu aliquid perstringere: Agguantare con tutt'e due le mani.
15. Illud nulla pietate commotus illidere coepit: Cominciò a sbatacchiarlo senza
pietà.
16. Si qua vocula querens audiri posset: Per sentire se c'era qualche vocina che
si lamentasse.
17. Capillamentum sibi turbare: Arruffarsi la parrucca.
18. Runcinare: Piallare.
19. Polire aliquid: Tirare a pulimento qualche cosa.
20. Pellem leviter titillare: Fare il pizzicorino sul corpo.
21. Tamquam de coelo tactus procubuit: Cadde giù fulminato.
22. Vultus transmutatus: Viso trasfigurato.
23. Caeruluerat nasi apex magnum propter pavorem: La punta del naso era
diventata turchina per la paura.


* da Pinoculus, liber qui inscribitur Le avventure di Pinocchio di Carlo Collodi, traduzione in latino di Enrico Maffacini, Casa Editrice Marzocco, Firenze, 1950

21/04/12

Phineus et Harpyae (Argonautae VII) **

Post haec Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt, et postquam ad oppidum Salmydessum navem appulerunt, in terram egressi sunt.
Ibi cum ab incolis quaesissent quis regnum eius regionis obtineret, certiores facti sunt Phineum quendam tum regem esse. Cognoverunt etiam hunc caecum esse et diro quodam supplicio adfici, quod olim se crudelissimum in filios suos praebuisset. Cuius supplici hoc erat genus. Missa erant a Iove monstra quaedam specie horribili, quae capita virginum, corpora volucrum habebant. Hae volucres, quae Harpyiae appellabantur, Phineo summam molestiam adferebant; quotiens enim ille accubuerat, veniebant et cibum appositum statim auferebant. Quo factum est ut haud multum abesset quin Phineus fame moreretur.

Le Arpie in azione
>> vedi la mappa interattiva del viaggio degli Argonauti

12/04/12

Hyla raptus (Argonautae VI) *

Postridie eius diei Iason tempestatem satis idoneam esse arbitratus (summa enim tranquillitas iam consecuta erat), ancoras sustulit, et pauca milia passuum progressus ante noctem Mysiam attigit.
Ibi paucas horas in ancoris exspectavit; a nautis enim cognoverat aquae copiam quam secum haberent iam deficere, quam ob causam quidam ex Argonautis in terram egressi aquam quaerebant. Horum in numero erat Hylas quidam, puer forma praestantissima. Qui dum fontem quaerit, a comitibus paulum secesserat. Nymphae autem quae fontem colebant, cum iuvenem vidissent, ei persuadere conatae sunt ut secum maneret; et cum ille negaret se hoc facturum esse, puerum vi abstulerunt.
Comites eius postquam Hylam amissum esse senserunt, magno dolore adfecti diu frustra quaerebant. Hercules autem et Polyphemus, qui vestigia pueri longius secuti erant, ubi tandem ad litus redierunt, Iasonem solvisse cognoverunt.

Pannello parietale in opus sectile, in marmi colorati e madreperla, con scena del ratto di Ila da parte delle Ninfe. Opera romana, prima metà del IV sec. d.C. Dalla Basilica di Giunio Basso sull'Esquilino.

02/04/12

La patria rimprovera Cicerone**


Casus fatalis (Argonautae V) *

Haud multo post Argonautae (ita enim appellabantur qui in ista navi vehebantur) insulam quandam, nomine Cyzicum, attigerunt; et e navi egressi a rege illius regionis hospitio excepti sunt.
Paucas horas ibi commorati ad solis occasum rursus solverunt; sed postquam pauca milia passuum progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est ut cursum tenere non possent, et in eandem partem insulae unde nuper profecti erant magno cum periculo deicerentur.
Incolae tamen, cum nox esset obscura, Argonautas non agnoscebant, et navem inimicam venisse arbitrati arma rapuerunt et eos egredi prohibebant. Acriter in litore pugnatum est, et rex ipse, qui cum aliis decucurrerat, ab Argonautis occisus est.
Mox tamen, cum iam dilucesceret, senserunt incolae se errare et arma abiecerunt; Argonautae autem cum regem occisum esse viderent, magnum dolorem perceperunt.

01/04/12

A proposito di tibiis canere (suonare il flauto)

Suonare il flauto deturpa le gote***

Apud veteres Romanos hominem liberum et gravitatis studiosum pudebat fidibus vel tibiis canere, cum hoc servos et mimas decere arbitrarentur. Apud Athenienses vero pueri a prima aetate tibiis canere erudiebantur, cum hoc honestissimum et liberis hominibus dignissimum videretur.
Pericles ille, cuius ingenio et liberalitate maxime Athenae nobilitatae sunt, cum apud se nepotem Alcibiadem haberet ut domi suae bonis artibus ac liberalibus disciplinis imbueretur, Antigenidam, quem Graeci praestantissimum inter musicos illius aetatis habebant, arcessivit ut puerum tibiis canere doceret. Cum autem puer tibias ad os adhibuisset et buccas in speculo inflatas vidisset, vehementissime deformitatis vultus sui eum puduisse dicitur. Quare tibias vi abiecit infregitque. Cum ea res percrebruisset, omnium Atheniensium consensu illa disciplina desita est nec quisquam post illud tempus tibiis canendi artem discere voluit.
Idem Dianae contigisse in fabulis legimus. Nam cum in fontis aqua os inflatum tibiis conspexisset, tantum eam piguit deformitatis suae ut ex illo die numquam tibias adhibuerit.