Visualizzazione post con etichetta **. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta **. Mostra tutti i post
26/05/12
21/05/12
Iasonis labores (Argonautae X)
Brevi intermisso spatio Argonautae ad flumen Phasim venerunt, quod in finibus Colchorum erat.
Ibi cum navem appulissent et in terram egressi essent, statim ad regem Aeetem se contulerunt et ab eo postulaverunt ut vellus aureum sibi traderetur.
Ille cum audivisset quam ob causam Argonautae venissent, ira commotus est et diu negabat se vellus traditurum esse.
Tandem tamen, quod sciebat Iasonem non sine auxilio deorum hoc negotium suscepisse, mutata sententia promisit se vellus traditurum, si Iason labores duos difficillimos prius perfecisset; et cum Iason dixisset se ad omnia pericula subeunda paratum esse, quid fieri vellet ostendit.
Primum iungendi erant duo tauri specie horribili, qui flammas ex ore edebant; tum his iunctis ager quidam arandus erat et dentes draconis serendi.
His auditis Iason etsi rem esse summi periculi intellegebat, tamen, ne hanc occasionem rei bene gerendae amitteret, negotium suscepit.

| Ludovico Carracci, Giasone aggioga i tori (1584) |
06/05/12
Symplegades (Argonautae IX)
Hoc facto Phineus, ut pro tanto beneficio meritam gratiam referret, Iasoni demonstravit qua ratione Symplegades vitare posset.
Symplegades autem duae erant rupes ingenti magnitudine, quae a Iove positae erant eo consilio, ne quis ad Colchida perveniret. Hae parvo intervallo in mari natabant, et si quid in medium spatium venerat, incredibili celeritate concurrebant.
Postquam igitur a Phineo doctus est quid faciendum esset, Iason sublatis ancoris navem solvit, et leni vento provectus mox ad Symplegades appropinquavit. Tum in prora stans columbam quam in manu tenebat emisit. Illa recta via per medium spatium volavit, et priusquam rupes conflixerunt, incolumis evasit cauda tantum amissa. Tum rupes utrimque discesserunt; antequam tamen rursus concurrerent, Argonautae, bene intellegentes omnem spem salutis in celeritate positam esse, summa vi remis contenderunt et navem incolumem perduxerunt.
Hoc facto dis gratias maximas egerunt, quorum auxilio e tanto periculo erepti essent; omnes enim sciebant non sine auxilio deorum rem tam feliciter evenisse.
| Le Simplegadi |
21/04/12
Phineus et Harpyae (Argonautae VII) **
Post haec Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt, et postquam ad oppidum Salmydessum navem appulerunt, in terram egressi sunt.
Ibi cum ab incolis quaesissent quis regnum eius regionis obtineret, certiores facti sunt Phineum quendam tum regem esse. Cognoverunt etiam hunc caecum esse et diro quodam supplicio adfici, quod olim se crudelissimum in filios suos praebuisset. Cuius supplici hoc erat genus. Missa erant a Iove monstra quaedam specie horribili, quae capita virginum, corpora volucrum habebant. Hae volucres, quae Harpyiae appellabantur, Phineo summam molestiam adferebant; quotiens enim ille accubuerat, veniebant et cibum appositum statim auferebant. Quo factum est ut haud multum abesset quin Phineus fame moreretur.
>> vedi la mappa interattiva del viaggio degli Argonauti

| Le Arpie in azione |
04/04/12
02/04/12
22/03/12
CUM CUM CUM CUM CUM
beccatevi queste!
CUM PREPOSIZIONE/CONGIUNZIONE (FACILIORA)*
- Cum Caesar in Galliam venit, legatos ad Aeduos misit.
- Cum multa diceres, tamen nihil audivi.
- Preclare facis, cum fratrem tuum amas.
- Cum rus veni, reficior.
- Semper de iisdem rebus disputat magna cum voluptate.
- Cum ille hoc dixerit, omnes tacent.
- Cum liberis pater profectus est.
- Cum in villa sim, multas diei horas ago legens vel scribens.
- Cum Gallos tum Helvetios Romani vincere possunt.
- Milites, cum arma abiecissent, ad flumen fugerunt.
- Cum captus sit, puer in vincla ducitur.
- Cum magnus militum numerus interficeretur, pauci salutem fuga petebant.
- Venerat frater meus cum aliquot amicis.
- Cum Romam venirem, amicus tuus iter mecum fecit.
- Cum patrem meum non viderim, ei litteras mittam.
- Cum Liviam aspiciam, amor me vincit.
- Sociorum copiae in monte constiterunt, cum dux statuisset equitatum exspectare.
- Cum servi agros colerent, dominus cum liberis otiosus vivebat.
- Per tres annos in eadem urbe cum propinquis meis vixi.
- Cum Athenis essem, frequenter Zenonem audiebam.
- Phocion fuit perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentes delatos honores.
- Morati melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret (Cic)
- Vix Aeneas ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora viri caelo venere (=venerunt) volantes (Virg.)
- Cum omnes Caesarem metuebamus, Pompeius ipse eum diligebat (Cic)
- Praeclare facis, cum memoriam eorum tenes (Cic)
- Cum cubitum ierat, omnia speculabatur et perscrutabatur antea (Cic)
- Omnia sunt incerta, cum a iure discessum est (Cic)
- Verres, cum ad aliquod oppidum venerat, eadem letica usque in cubiculum deferebatur (Cic)
- Fuit quoddam tempus cum in agris homines passim, bestiarum modo, vagabantur te sibi victu fero vitam propagabant (Cic)
- Ego te, cum in Massilienses tam acerbus es, non animo aequo audio. Quousque enim Massiliam oppugnabis?
- Cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare me delectat (Cic)
CUM+ CONG (IDEM)**
- Cum interemisset Clitum, familiarem suum, vix a se Alexander manus abstinuit (Cic)
- Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempuad quietem relinquebat (Cic)
- Cum ceteris in coloniis duumviri appellentur, hi praetores appellari volebant (Cic)
- Cur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato ? (Cic)
- Cum (illi) ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum, haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt (Liv)
- Cur Antonius tam mansuetus in senatu fuit, cum in edictis tam ferus fuisset? (Cic)
- Cum id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua digitate casum illum tuli (Cic)
- Cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, Marcus ad me Brutus cum T. Pomponio venerat (Cic)
- Cum e Pompeiano me Romam recepissem, Cincius noster eam mihi epistulam reddidit, quan tu dederas (Cic)
- Cum Caligula adversus cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, in Palatio interfectus est (Eutr)
- Alexander, cum in solium ascendisset, varias barbaras gentes armorum vi aut sui nominis terrore subegit (Cic)
- Cum nox descenderit, stellae apparent in caelo (Nep)
- Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura (Catone)
- Aures, cum sonum percipere debeant, recte in altis corporum partibus collocatae sunt (Cic)
- Scipio et Figulus consules, cum augures indicassent (=indicavissent) eos vitio creatos esse, magistratu se abdicaverunt (Cic)
- Nec te reprehendo, cum istam reprehensionem ipse non fugerim (Cic)
- Tu, cum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras ? (Liv)
- Ego ita censeo, cum res publica in summa pericola venerit (Sall)
- Athenae cum florerent aequis legibus, procax libertas civitatem miscuit frenumque solvit pristinum licentia (Fed)
- Simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quidam iam diu machinetur (Cic)
- Nihil satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus omnia preparata atque instructa haberet (Liv)
- Regulus, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere (Cic)
- Caesar, cum septimam legionem, quae iuxta constiterat, urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent (Ces)
- Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur ac non solum vires sed etiam tela nostros deficerent, Baculus et Volusenus ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent (Ces)
Iscriviti a:
Post (Atom)