vediamo se qualcuno sa tradurre IN OTTIMO ITALIANO questa triste notizia sull'alluvione in Liguria
Decimo die postquam mons luteus procubuit in territorium “Quinque Terrarum” - sub finem regionis Liguriae sitae in parte Italiae spectantis inter Septemtriones et occasum solis - amoenitatem locorum vastans, eadem calamitas eademque in regione urbem Genuam hesterno die attigit.
Ingens copia luti et aquae magnam urbis partem volvit. Sub vespero iam qui interierant (erano morti) numerabantur: quattuor feminae et duae puellae. Tot viae mersae sunt, capsae purgamentorum (cassonetti) erraverunt fluitantes, plurimae autoraedae (automobili) ablatae sunt, sed etiam homines feminaeque flumine lutulento rapti sunt.
Hodie cives operam dant ut (fanno di tutto per) lutum auferant. Scholae clausae sunt, vehicula non possunt duci.
Quae causa est eluvionis? Extra ripas tres rivi diffluxerunt.
Interea periti meteorologici novam pluviam provident et timor est ne (che) nova inundatio fiat, etiam aliis locis Ligustinis ac Pedemontanis.
Poteratne quod accidit vitari? Nescimuis, sed certe incuria et contemptio adversum soli naturam labes et ruinas gignunt.
Nuntii recentissimi referunt adhuc in Liguria pluere; in provincia Genuensi maxima vigilantia declarata est.
Scripsit Lydia Ariminensis - 05/11/2011 22h43 (adattato da Ephemeris)
Visualizzazione post con etichetta nuntii. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta nuntii. Mostra tutti i post
09/11/11
11/04/11
Colloquia in Libya temptantur
Ho inserito qui di fianco le news di un sito di notizie on line in latino, che si chiama Ephemeris (=quotidiano, dal greco). Riporto qui la notizia di oggi sul tentativo dell'Unione africana di avviare colloqui di pace in Libia. Il testo è duro, ma chi se la sente...
Quinque praesidentes civitatum Africarum iter a Mauritania Tripolim faciunt, ut [qui ha valore finale] bello civili finis imponatur; Africae Australis praesidens Jacobus Zuma praeest Unionis Africae legationi, quae tam ab duce Libyco Mahumeto Gaddafi quam a rebellium Consilio Nationali petitura est [tradurre al futuro] ut arma sileant, auxilia sauciis et esurientibus afferantur, dialogus factionum oppositarum incipiat. Unio Europaea arduum inceptum comprobavit.
Oppositores Libyci tamen adhuc negant se arma deposituros esse [accusativo + infinito, ma al futuro], dum Mahometus Gaddafi eiusque propinquos dicionem relinquant; quam ob rem putant plerique observatores nihil ex Unionis Africae conatis eventurum esse.
Exercitus Libycus, quamquam damnis NATOnis aërinavibus allatis afficiatur, melius bellum gerere videtur [sembra] quam oppositores. Acriter enim pugnatur Agedabiae, in oppido orientali a rebellibus occupato quod militiae regiminis reconquirere conantur (ut in imagine adposita conspicitur); minister Libycus rei bellicae confirmat duo missilibus helicoptera deiecta esse [sono stati abbattutti].
Scripsit Herimannus Novocomensis - 10/04/2011 16h06

Iscriviti a:
Post (Atom)