Postridie eius diei Iason tempestatem satis idoneam esse arbitratus (summa enim tranquillitas iam consecuta erat), ancoras sustulit, et pauca milia passuum progressus ante noctem Mysiam attigit.
Ibi paucas horas in ancoris exspectavit; a nautis enim cognoverat aquae copiam quam secum haberent iam deficere, quam ob causam quidam ex Argonautis in terram egressi aquam quaerebant. Horum in numero erat Hylas quidam, puer forma praestantissima. Qui dum fontem quaerit, a comitibus paulum secesserat. Nymphae autem quae fontem colebant, cum iuvenem vidissent, ei persuadere conatae sunt ut secum maneret; et cum ille negaret se hoc facturum esse, puerum vi abstulerunt.
Comites eius postquam Hylam amissum esse senserunt, magno dolore adfecti diu frustra quaerebant. Hercules autem et Polyphemus, qui vestigia pueri longius secuti erant, ubi tandem ad litus redierunt, Iasonem solvisse cognoverunt.