29/09/12

VERSIONE

Cesare, De Bello Gallico,  libro IV
De Suebis qui alios Germanos in Galliam migrare cogunt
 
VERSIONE DA TRADURRE (LA PRIMA OBBLIGATORIA, LA SECONDA FACOLTATIVA)
 





11/06/12

Cinque cose...


... per arrivare in forma in terza:


  • Tradurre in italiano, il più possibile SENZA VOCABOLARIO, almeno 3 favole di quelle scaricabili qui
  • Scrivere una sintesi in latino di max una pagina di una favola a scelta (sintesi non vuol dire taglia e incolla dall'originale)
  • Tradurre (anche qui, senza vocabolario, per quanto potete) almeno 5 brani della storia degli Argonauti che trovate in questa pagina, dal paragrafo 68 al paragrafo 80
  • Fare un bel ripasso della grammatica di base (dalle declinazioni ai verbi ai PRONOMI), anche attraverso questo sito di esercizi con autocorrezione
  • Studiarsi la sintassi (completive, finali, consecutive, ipotetiche, gerundivo, gerundio, supino, participio, cum e congiuntivo, ecc.) sul libro blu, pagg. 377-406
Fate tutto ciò su fogli consegnabili su richiesta del prof: soprattutto lavorate con gradualità e non lasciate passare troppo tempo senza toccare il latino. Se poi volete altro (Pinocchio, Asterix legionario, Puer romanus, persino i Peanuts in latino, basta chiedere!).
Grazie a tutti voi per aver intrapreso insieme questo bell'esperimento (che continuerà!).
magister congolensis


25/05/12



                                                                 L'ONAGRO


L'onagro era  una macchina bellica utilizzata durante gli assedi per abbattere le fortificazioni nemiche con pietre o dardi incendiari. L'onagro poteva essere di piccole dimensioni - per navi e spalti di fortificazioni - oppure molto grande.Il nome di questa macchina da lancio romana deriva, dall'asino selvatico il cui scalciare era paragonato alle caratteristiche dell'arma: al momento dell'impatto del palo,infatti, se l'onagro non era fissato al terreno, la forza del colpo faceva alzare la parte posteriore dell'onagro, "come un asino che scalcia con le zampe posteriori".

24/05/12

Exercitia

cum + congiuntivo
gerundio e gerundivo
ablativo assoluto


21/05/12

De Amore et Psyche

Iasonis labores (Argonautae X)

Brevi intermisso spatio Argonautae ad flumen Phasim venerunt, quod in finibus Colchorum erat.
Ibi cum navem appulissent et in terram egressi essent, statim ad regem Aeetem se contulerunt et ab eo postulaverunt ut vellus aureum sibi traderetur.
Ille cum audivisset quam ob causam Argonautae venissent, ira commotus est et diu negabat se vellus traditurum esse.
Tandem tamen, quod sciebat Iasonem non sine auxilio deorum hoc negotium suscepisse, mutata sententia promisit se vellus traditurum, si Iason labores duos difficillimos prius perfecisset; et cum Iason dixisset se ad omnia pericula subeunda paratum esse, quid fieri vellet ostendit.
Primum iungendi erant duo tauri specie horribili, qui flammas ex ore edebant; tum his iunctis ager quidam arandus erat et dentes draconis serendi.
His auditis Iason etsi rem esse summi periculi intellegebat, tamen, ne hanc occasionem rei bene gerendae amitteret, negotium suscepit.

Ludovico Carracci, Giasone aggioga i tori (1584)

Orbis, la googlemaps del mondo latino

06/05/12

Symplegades (Argonautae IX)


Hoc facto Phineus, ut pro tanto beneficio meritam gratiam referret, Iasoni demonstravit qua ratione Symplegades vitare posset.
Symplegades autem duae erant rupes ingenti magnitudine, quae a Iove positae erant eo consilio, ne quis ad Colchida perveniret. Hae parvo intervallo in mari natabant, et si quid in medium spatium venerat, incredibili celeritate concurrebant.
Postquam igitur a Phineo doctus est quid faciendum esset, Iason sublatis ancoris navem solvit, et leni vento provectus mox ad Symplegades appropinquavit. Tum in prora stans columbam quam in manu tenebat emisit. Illa recta via per medium spatium volavit, et priusquam rupes conflixerunt, incolumis evasit cauda tantum amissa. Tum rupes utrimque discesserunt; antequam tamen rursus concurrerent, Argonautae, bene intellegentes omnem spem salutis in celeritate positam esse, summa vi remis contenderunt et navem incolumem perduxerunt.
Hoc facto dis gratias maximas egerunt, quorum auxilio e tanto periculo erepti essent; omnes enim sciebant non sine auxilio deorum rem tam feliciter evenisse.

Le Simplegadi

27/04/12

Phyneus a supplicio liberatus est (Argonautae VIII)

Res igitur male se habebat cum Argonautae navem appulerunt. Phineus autem simul atque audivit eos in suos finis egressos esse, magnopere gavisus est. Sciebat enim quantam opinionem virtutis Argonautae haberent, nec dubitabat quin sibi auxilium ferrent.
Nuntium igitur ad navem misit, qui Iasonem sociosque ad regiam vocaret. Eo cum venissent, Phineus demonstravit quanto in periculo suae res essent, et promisit se magna praemia daturum esse, si illi remedium repperissent.
Argonautae negotium libenter susceperunt, et ubi hora venit, cum rege accubuerunt; at simul ac cena apposita est, Harpyiae cenaculum intraverunt et cibum auferre conabantur. Argonautae primum gladiis volucres petierunt; cum tamen viderent hoc nihil prodesse, Zetes et Calais, qui alis erant instructi, in aera se sublevaverunt, ut desuper impetum facerent. Quod cum sensissent Harpyiae, rei novitate perterritae statim aufugerunt, neque postea umquam redierunt.

Due Argonauti cacciano le Arpie - Brescia, Pinacoteca Tosio Martinengo

Pinoculus latinus (I)

CAPITULUM PRIMUM
In hoc capitulo ostenditur quomodo Magister Cerasum faber tignarius ligneum fragmentum flendi ac ridendi pueriliter facultate praeditum invenerit.


Fuit quondam ...
– Rex quidam! – mei parvi subito fortasse dixerint lectores.
– Minime: pueri, erravistis. –
Fuit vero quondam ligneum quoddam fragmentum.
Non fuit certo lignum splendidum; sed simplex
fragmentum ad struem aptum, ex illis scilicet quae hieme
in fornacibus aut in focis ad suscitandum ignem et
contubernia calefacienda collocari solent.
Nescio quomodo hoc factum sit, sed reipsa evenit,
ut, quodam die, hoc ligneum fragmentum in tabernaculum cuiusdam fabri tignarii
aetate provecti perveniret, cui nomen Magister Antonius, quamquam homines
eum Magistrum Cerasum vocabant, quod nasi ipsius apex lucidus semper
violaceusque apparebat, quasi maturum cerasum. Ubi vero magister, cui
cognomen Cerasi fuit, illud ligneum fragmentum aspexit, gavisus est valde;
manusque inter se gaudio perfricans, submissa murmuravit voce:
– Hoc lignum opportune venit quidem: hoc ad tabulae pedem conficiendum
uti volo. –
Illico autem, hisce cogitatis, securim quandam arripuit acutam ad corticem
illi detrahendum atque dolandum; at contra, cum in eo fuit ut, prima vice, lignum
illud securis ictu percuteret, brachium suspensus ipse stetit in aëre, quod vocem
tenuissimam audiverat dicentem et orantem:
– Ne me, quaeso, gravius tutuderis! –
Vobis mente fingite quomodo bonus ille senex Magister Cerasum animo
turbatus sit.
Qui circumtulit stupentes oculos contubernio, ut undenam vocula
egrederetur intellegeret; at neminem vidit.
Scrutatus est subter tabulam, at nemo; scrutatus est intra semper clausum
armarium, at nemo; scrutatus est corbem ad ligni ramenta et scobes colligendas,
at nemo; portam deinde aperuit tabernae ad viam perlustrandam, at nemo.
– O igitur? –
Tum ridens sibique capillamentum scalpens ait:
– lntellexi; videor cede mihi mente finxisse voculam illam. Redeamus ad
operam. –
Ac securi resumpta, maximo impetu lignum percussit.
– Eheu! Tu mihi male fecisti! – clamavit gemebunda solita vocula
Nunc Magister Cerasum stupet vehementer; qui, oculis pavore territis, ore
hiante linguaque ad mentum usque cadente, personam fontis magnam imitatur
salientis aquae. Ubi loqui potuit, dicere tremens coepit et pavore balbutiens:
– Undenam ergo haec vocula exiit, quae eheu dixit? Atqui nemo est hic. Hoc
ligneum fragmentum flere forsitan didicit et queri sicut puer? Nolo hoc credere.
Occine lignum? Ecce, frustum aptum ad focum est sicut cetera; et si hoc in
ignem misero, fervefaciam ollam phaselorum. o igitur? An quis in hoc latet? At si
quis in hoc lateat, male accidat illi: nunc illum cito edolabo. – Et ita loquens
utraque manu miserum illud fragmentum perstrinxit: et nulla pietate commotus,
illidere illud in cubiculi parietes coepit.
Deinde animum intendit si qua vocula querens audiri possit.
Duo temporis momenta exspectat, at nihil; quinque momenta, at nihil;
decem momenta, at nihil.
Tunc ait: – Intellexi, – ridere nitens et capillamentum sibi turbans, – certe
voculam illam quae dixit «eheu», ipse mihi finxisse videor. Redeamus ad
operam.–
Cumque magnus eius animum invasisset timor, ut se ex hoc reciperet,
aliquantum cantillare coepit.
Interea, deposita securi, ad runcinandum et poliendum lignum runcinam
sumpsit. At runcinans illud supra et infra solitam voculam audivit, quae illi dixit
ridens:
– Desine, quaeso: nam mihi tu pellem pruritu leviter titillas. –
Nunc vero miser Magister Cerasum, tamquam de coelo tactus, procubuit. Ubi
autem oculos aperuit, humi sedentem se invenit.
Vultus eius transmutatus videbatur, et nasi quoque apex, pro violaceo colore
solito, magnum propter pavorem caeruluerat.


Traduzione delle espressioni difficili

1. Fragmentum ad struem aptum: Pezzo da catasta.
2. Manusque inter se perfricans: Dandosi una fregatina alle mani.
3. Gravius ne me tutuderis: Non picchiarmi tanto forte.
4. Stupere vehementer: Rimaner di stucco, di princisbecco.
5. Scrutatus est subter tabulam: Guardò sotto il banco.
6. Scrutatus est intra semper clausum armarium: Guardò dentro un armadio
sempre chiuso.
7. Corbis (corbello). – Scobis (segatura).
8. Capillamentum sibi scalpere: Grattarsi la parrucca.
9. Magno impetu lignum percussit: Tirò un solennissimo colpo.
10. Mihi male fecisti: Mi hai fatto male.
11. Lingua ad mentum usque cadens: Lingua giù ciondoloni.
12. Persona magna fontis: Mascherone da fontana.
13. Olla phaselorum: Pentola di fagioli.
14. Utraque manu aliquid perstringere: Agguantare con tutt'e due le mani.
15. Illud nulla pietate commotus illidere coepit: Cominciò a sbatacchiarlo senza
pietà.
16. Si qua vocula querens audiri posset: Per sentire se c'era qualche vocina che
si lamentasse.
17. Capillamentum sibi turbare: Arruffarsi la parrucca.
18. Runcinare: Piallare.
19. Polire aliquid: Tirare a pulimento qualche cosa.
20. Pellem leviter titillare: Fare il pizzicorino sul corpo.
21. Tamquam de coelo tactus procubuit: Cadde giù fulminato.
22. Vultus transmutatus: Viso trasfigurato.
23. Caeruluerat nasi apex magnum propter pavorem: La punta del naso era
diventata turchina per la paura.


* da Pinoculus, liber qui inscribitur Le avventure di Pinocchio di Carlo Collodi, traduzione in latino di Enrico Maffacini, Casa Editrice Marzocco, Firenze, 1950

21/04/12

Phineus et Harpyae (Argonautae VII) **

Post haec Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt, et postquam ad oppidum Salmydessum navem appulerunt, in terram egressi sunt.
Ibi cum ab incolis quaesissent quis regnum eius regionis obtineret, certiores facti sunt Phineum quendam tum regem esse. Cognoverunt etiam hunc caecum esse et diro quodam supplicio adfici, quod olim se crudelissimum in filios suos praebuisset. Cuius supplici hoc erat genus. Missa erant a Iove monstra quaedam specie horribili, quae capita virginum, corpora volucrum habebant. Hae volucres, quae Harpyiae appellabantur, Phineo summam molestiam adferebant; quotiens enim ille accubuerat, veniebant et cibum appositum statim auferebant. Quo factum est ut haud multum abesset quin Phineus fame moreretur.

Le Arpie in azione
>> vedi la mappa interattiva del viaggio degli Argonauti

12/04/12

Hyla raptus (Argonautae VI) *

Postridie eius diei Iason tempestatem satis idoneam esse arbitratus (summa enim tranquillitas iam consecuta erat), ancoras sustulit, et pauca milia passuum progressus ante noctem Mysiam attigit.
Ibi paucas horas in ancoris exspectavit; a nautis enim cognoverat aquae copiam quam secum haberent iam deficere, quam ob causam quidam ex Argonautis in terram egressi aquam quaerebant. Horum in numero erat Hylas quidam, puer forma praestantissima. Qui dum fontem quaerit, a comitibus paulum secesserat. Nymphae autem quae fontem colebant, cum iuvenem vidissent, ei persuadere conatae sunt ut secum maneret; et cum ille negaret se hoc facturum esse, puerum vi abstulerunt.
Comites eius postquam Hylam amissum esse senserunt, magno dolore adfecti diu frustra quaerebant. Hercules autem et Polyphemus, qui vestigia pueri longius secuti erant, ubi tandem ad litus redierunt, Iasonem solvisse cognoverunt.

Pannello parietale in opus sectile, in marmi colorati e madreperla, con scena del ratto di Ila da parte delle Ninfe. Opera romana, prima metà del IV sec. d.C. Dalla Basilica di Giunio Basso sull'Esquilino.

02/04/12

La patria rimprovera Cicerone**


Casus fatalis (Argonautae V) *

Haud multo post Argonautae (ita enim appellabantur qui in ista navi vehebantur) insulam quandam, nomine Cyzicum, attigerunt; et e navi egressi a rege illius regionis hospitio excepti sunt.
Paucas horas ibi commorati ad solis occasum rursus solverunt; sed postquam pauca milia passuum progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est ut cursum tenere non possent, et in eandem partem insulae unde nuper profecti erant magno cum periculo deicerentur.
Incolae tamen, cum nox esset obscura, Argonautas non agnoscebant, et navem inimicam venisse arbitrati arma rapuerunt et eos egredi prohibebant. Acriter in litore pugnatum est, et rex ipse, qui cum aliis decucurrerat, ab Argonautis occisus est.
Mox tamen, cum iam dilucesceret, senserunt incolae se errare et arma abiecerunt; Argonautae autem cum regem occisum esse viderent, magnum dolorem perceperunt.

01/04/12

A proposito di tibiis canere (suonare il flauto)

Suonare il flauto deturpa le gote***

Apud veteres Romanos hominem liberum et gravitatis studiosum pudebat fidibus vel tibiis canere, cum hoc servos et mimas decere arbitrarentur. Apud Athenienses vero pueri a prima aetate tibiis canere erudiebantur, cum hoc honestissimum et liberis hominibus dignissimum videretur.
Pericles ille, cuius ingenio et liberalitate maxime Athenae nobilitatae sunt, cum apud se nepotem Alcibiadem haberet ut domi suae bonis artibus ac liberalibus disciplinis imbueretur, Antigenidam, quem Graeci praestantissimum inter musicos illius aetatis habebant, arcessivit ut puerum tibiis canere doceret. Cum autem puer tibias ad os adhibuisset et buccas in speculo inflatas vidisset, vehementissime deformitatis vultus sui eum puduisse dicitur. Quare tibias vi abiecit infregitque. Cum ea res percrebruisset, omnium Atheniensium consensu illa disciplina desita est nec quisquam post illud tempus tibiis canendi artem discere voluit.
Idem Dianae contigisse in fabulis legimus. Nam cum in fontis aqua os inflatum tibiis conspexisset, tantum eam piguit deformitatis suae ut ex illo die numquam tibias adhibuerit.

24/03/12

In taberna quando sumus

La più famosa raccolta di canti goliardici è rappresentata dai Carmina Burana, raccolta di testi poetici del XIII secolo, contenuta in un manoscritto tedesco chiamato appunto Codex Buranus, conservato in un monastero benedettino nei pressi di Monaco di Baviera. I Carmina Burana sono 315 canti composti dai goliardi (studenti universitari), tra il XII e il XIII secolo, parte in latino, parte in tedesco; probabilmente all’origine prevedevano tutti l’accompagnamento musicale, anche se a noi sono pervenute indicazioni precise solo in alcuni casi. Gli argomenti sono molto vari: si va dalla riflessione teologica e morale alla esaltazione dei piaceri materiali, dalla condanna della corruzione ecclesiastica alla parodia dei canti liturgici. Il testo che segue, uno dei più famosi, è dedicato all’elogio della vita di taverna, e in particolare del gioco e del vino. In un crescendo di coinvolgimento e di animazione, tutti si lasciano andare al piacere del bere, l’unica cosa che rende tutti uguali, senza fare differenze: ricchi e poveri, sani e malati, giovani e vecchi, chierici e laici, uomini e donne, bianchi e neri.


In taberna quando sumus,
non curamus quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
quid agatur in taberna
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus ut quaeratur;
si quid loquar, audiatur.

Quidam ludunt,
quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt.
sed in ludo qui morantur,
ex his quidam denudantur,
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur;
ibi nullus timet mortem,
sed pro Baccho mittunt sortem.

Primo pro nummata vini;
ex hac bibunt libertini;
semel bibunt pro captivis,
post haec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis,
quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis.
octies pro fratribus perversis,
nonies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus,
undecies pro discordantibus,
duodecies pro paenitentibus,
tredecies pro iter agentibus.

Tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege.
Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servus cum ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magus,
Bibit pauper et aegrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit praesul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.

Parum sescentae nummatae
durant cum immoderate
bibunt omnes sine meta,
quamvis bibant mente laeta;
sic nos rodunt omnes gentes,
et sic erimus egentes.
qui nos rodunt confundantur
et cum iustis non scribantur.


22/03/12

CUM CUM CUM CUM CUM

beccatevi queste!

CUM PREPOSIZIONE/CONGIUNZIONE (FACILIORA)*
  1. Cum Caesar in Galliam venit, legatos ad Aeduos misit.
  2. Cum multa diceres, tamen nihil audivi.
  3. Preclare facis, cum fratrem tuum amas.
  4. Cum rus veni, reficior.
  5. Semper de iisdem rebus disputat magna cum voluptate.
  6. Cum ille hoc dixerit, omnes tacent.
  7. Cum liberis pater profectus est.
  8. Cum in villa sim, multas diei horas ago legens vel scribens.
  9. Cum Gallos tum Helvetios Romani vincere possunt.
  10. Milites, cum arma abiecissent, ad flumen fugerunt.
  11. Cum captus sit, puer in vincla ducitur.
  12. Cum magnus militum numerus interficeretur, pauci salutem fuga petebant.
  13. Venerat frater meus cum aliquot amicis.
  14. Cum Romam venirem, amicus tuus iter mecum fecit.
  15. Cum patrem meum non viderim, ei litteras mittam.
  16. Cum Liviam aspiciam, amor me vincit.
  17. Sociorum copiae in monte constiterunt, cum dux statuisset equitatum exspectare.
  18. Cum servi agros colerent, dominus cum liberis otiosus vivebat.
  19. Per tres annos in eadem urbe cum propinquis meis vixi.
  20. Cum Athenis essem, frequenter Zenonem audiebam.
  21. Phocion fuit perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentes delatos honores.
CUM+IND (DIFFICILIORA)**
  1. Morati melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret (Cic)
  2. Vix Aeneas ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora viri caelo venere (=venerunt) volantes (Virg.)
  3. Cum omnes Caesarem metuebamus, Pompeius ipse eum diligebat (Cic)
  4. Praeclare facis, cum memoriam eorum tenes (Cic)
  5. Cum cubitum ierat, omnia speculabatur et perscrutabatur antea (Cic)
  6. Omnia sunt incerta, cum a iure discessum est (Cic)
  7. Verres, cum ad aliquod oppidum venerat, eadem letica usque in cubiculum deferebatur (Cic)
  8. Fuit quoddam tempus cum in agris homines passim, bestiarum modo, vagabantur te sibi victu fero vitam propagabant (Cic)
  9. Ego te, cum in Massilienses tam acerbus es, non animo aequo audio. Quousque enim Massiliam oppugnabis?
  10. Cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare me delectat (Cic)

CUM+ CONG (IDEM)**
  1. Cum interemisset Clitum, familiarem suum, vix a se Alexander manus abstinuit (Cic)
  2. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempuad quietem relinquebat (Cic)
  3. Cum ceteris in coloniis duumviri appellentur, hi praetores appellari volebant (Cic)
  4. Cur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato ? (Cic)
  5. Cum (illi) ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum, haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt (Liv)
  6. Cur Antonius tam mansuetus in senatu fuit, cum in edictis tam ferus fuisset? (Cic)
  7. Cum id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua digitate casum illum tuli (Cic)
  8. Cum inambularem in xysto et essem otiosus domi, Marcus ad me Brutus cum T. Pomponio venerat (Cic)
  9. Cum e Pompeiano me Romam recepissem, Cincius noster eam mihi epistulam reddidit, quan tu dederas (Cic)
  10. Cum Caligula adversus cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, in Palatio interfectus est (Eutr)
  11. Alexander, cum in solium ascendisset, varias barbaras gentes armorum vi aut sui nominis terrore subegit (Cic)
  12. Cum nox descenderit, stellae apparent in caelo (Nep)
  13. Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura (Catone)
  14. Aures, cum sonum percipere debeant, recte in altis corporum partibus collocatae sunt (Cic)
  15. Scipio et Figulus consules, cum augures indicassent (=indicavissent) eos vitio creatos esse, magistratu se abdicaverunt (Cic)
  16. Nec te reprehendo, cum istam reprehensionem ipse non fugerim (Cic)
  17. Tu, cum Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras ? (Liv)
  18. Ego ita censeo, cum res publica in summa pericola venerit (Sall)
  19. Athenae cum florerent aequis legibus, procax libertas civitatem miscuit frenumque solvit pristinum licentia (Fed)
  20. Simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quidam iam diu machinetur (Cic)
  21. Nihil satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus omnia preparata atque instructa haberet (Liv)
  22. Regulus, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere (Cic)
  23. Caesar, cum septimam legionem, quae iuxta constiterat, urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent (Ces)
  24. Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur ac non solum vires sed etiam tela nostros deficerent, Baculus et Volusenus ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent (Ces)

21/03/12

Navis Argo (Argonautae IV)***

Cum tamen Colchis multorum dierum iter ab eo loco abesset, solus Iason proficisci noluit. Dimisit igitur nuntios in omnis partis, qui causam itineris docerent et diem certam conveniendi dicerent. Interea, postquam omnia quae sunt usui ad armandas navis comportari iussit, negotium dedit Argo cuidam, qui summam scientiam nauticarum rerum habebat, ut navem aedificaret. In his rebus circiter decem dies consumpti sunt; Argus enim, qui operi praeerat, tantam diligentiam adhibebat ut ne nocturnum quidem tempus ad laborem intermitteret. Ad multitudinem hominum transportandam navis paulo erat latior quam quibus in nostro mari uti consuevimus, et ad vim tempestatum perferendam tota e robore facta est.

La nave Argo in un francobollo greco

Interea is dies appetebat quem Iason per nuntios edixerat, et ex omnibus regionibus Graeciae multi, quos aut rei novitas aut spes gloriae movebat, undique conveniebant. Traditum est autem in hoc numero fuisse Herculem, de quo supra multa perscripsimus, Orpheum, citharoedum praeclarissimum, Theseum, Castorem, multosque alios quorum nomina sunt notissima. Ex his Iason quos arbitratus est ad omnia pericula subeunda paratissimos esse, eos ad numerum quinquaginta delegit et socios sibi adiunxit; tum paucos dies commoratus, ut ad omnis casus subsidia compararet, navem deduxit, et tempestatem ad navigandum idoneam nactus magno cum plausu omnium solvit.

Eracle partecipa all'incontro organizzato da Giasone (Vaso greco, Louvre)

15/03/12

Vellus aureum (Argonautae III)

Iason igitur cum calceum amissum nullo modo recipere posset, uno pede nudo in regiam pervenit. Quem cum Pelias vidisset, subito timore adfectus est; intellexit enim hunc esse hominem quem oraculum demonstravisset. Hoc igitur consilium iniit. Rex erat quidam Aeetes, qui regnum Colchidis illo tempore obtinebat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus olim ibi reliquerat.
Constituit igitur Pelias Iasoni negotium dare ut hoc vellere potiretur; cum enim res esset magni periculi, eum in itinere periturum esse sperabat. Iasonem igitur ad se arcessivit, et, eum cohortatus, quid fieri vellet docuit. Ille, etsi intellegebat rem esse difficillimam, negotium libenter suscepit.

Phrixus in dorso arietis

12/03/12

Responsum oraculi (Argonautae II)

Post breve tempus Pelias, veritus ne regnum suum tanta vi et fraude occupatum amitteret, amicum quendam Delphos misit, qui oraculum consuleret. Ille igitur quam celerrime Delphos se contulit et quam ob causam venisset demonstravit. Respondit oraculum nullum esse in praesentia periculum; monuit tamen Peliam ut si quis unum calceum gerens veniret, eum caveret. Post paucis annis accidit ut Pelias magnum sacrificium facturus esset; nuntios in omnis partis dimiserat et certam diem conveniendi dixerat. Die constituta magnus hominum numerus undique ex agris convenit; in his autem venit etiam Iason, qui a pueritia apud centaurum quendam habitaverat. Dum tamen iter facit, unum e calceis in transeundo nescio quo flumine amisit.

07/03/12

Malus patruus (Argonautae I)

(da tradurre, quasi senza vocabolario)

Erant olim in Thessalia duo fratres, quorum alter Aeson, Pelias alter appellabatur. Aeson primo regnum obtinuerat; at post paucos annos Pelias regni cupiditate adductus non modo fratrem suum expulit, sed etiam in animo habebat Iasonem, Aesonis filium, interficere. Quidam tamen ex amicis Aesonis, ubi sententiam Peliae cognoverunt, puerum e tanto periculo eripere constituerunt. Noctu igitur Iasonem ex urbe abstulerunt, et cum postero die ad regem rediissent, ei renuntiaverunt puerum mortuum esse. Pelias cum hoc audivisset, etsi re vera magnum gaudium percipiebat, speciem tamen doloris praebuit et quae causa esset mortis quaesivit. Illi autem cum bene intellegerent dolorem eius falsum esse, nescio quam fabulam de morte pueri finxerunt.

Pelias et Iason

01/02/12

Minos

per esercitarsi nella traduzione (senza vocabolario). Traducete da soli e scrivete qui le risposte alle domande









01/01/12

Ianuarius



Ianus,
de quo
próxime facta méntio est,
pingebátur cum clavi et virga.
Virgam gerébat,
quasi viárum praeses;
clavim,
quia
domórum iánuas et seras
invenísse credebátur:
ab eo
Ianuárius mensis
duxit nomen;
arae duódecim
eídem ponebántur,
pro número ménsium;
utque sunt
anni tempestátes quátuor,
ita quátuor ipsi frontes
aliquándo datae.
In ómnibus sacrifíciis
appellabátur primo loco,
quippe qui primus
aras et sacrórum ritus
instituísset.
Eius templum Romae
claudebátur, pace compósita;
patébat, flagránte bello.