06/05/12

Symplegades (Argonautae IX)


Hoc facto Phineus, ut pro tanto beneficio meritam gratiam referret, Iasoni demonstravit qua ratione Symplegades vitare posset.
Symplegades autem duae erant rupes ingenti magnitudine, quae a Iove positae erant eo consilio, ne quis ad Colchida perveniret. Hae parvo intervallo in mari natabant, et si quid in medium spatium venerat, incredibili celeritate concurrebant.
Postquam igitur a Phineo doctus est quid faciendum esset, Iason sublatis ancoris navem solvit, et leni vento provectus mox ad Symplegades appropinquavit. Tum in prora stans columbam quam in manu tenebat emisit. Illa recta via per medium spatium volavit, et priusquam rupes conflixerunt, incolumis evasit cauda tantum amissa. Tum rupes utrimque discesserunt; antequam tamen rursus concurrerent, Argonautae, bene intellegentes omnem spem salutis in celeritate positam esse, summa vi remis contenderunt et navem incolumem perduxerunt.
Hoc facto dis gratias maximas egerunt, quorum auxilio e tanto periculo erepti essent; omnes enim sciebant non sine auxilio deorum rem tam feliciter evenisse.

Le Simplegadi